Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT John.5 NT John.6 (English) >>NT John.7

John.6

post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis

et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur

subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis

erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum

cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii

hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus

respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat

dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri

est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos

dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia

accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant

ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant

collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt

illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum

Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus

ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare

et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus

mare autem vento magno flante exsurgebat

cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt

ille autem dicit eis ego sum nolite timere

voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant

altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent

aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino

cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum

et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti

respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis

operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus

dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei

respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille

dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris

patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare

dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum

panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo

dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc

dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam

sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis

omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras

quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me

haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die

haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die

murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi

et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi

respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem

nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die

est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me

non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem

amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam

ego sum panis vitae

patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt

hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur

ego sum panis vivus qui de caelo descendi

si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita

litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum

dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis

qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die

caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus

qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo

sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me

hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum

haec dixit in synagoga docens in Capharnaum

multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire

sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat

si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius

spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt

sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum

et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo

ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant

dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire

respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes

et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei

respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est

dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT John.5 NT John.6 (English) >>NT John.7

Powered by PhiloLogic